2 Corinthians 8

Hic (ubi de correctis agitur) mentio fit de collectis: quia ab aliis non quaerit, quibus suadere non potest. Vel, ut alii codices habent, quibus sua dare non prodest. Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylae ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum. Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt. . se emendantes, deinde fratribus sua offerentes. Aliter non erat accipiendum, quia munera excaecant oculos, et jura auctoritatis inclinant. Qui vero dant ne arguantur, fructum dandi non habent. . etc. Non solum rogavi Titum, sed ego ipse dico ut abundetis, Id est non quasi poenitentiam injungendo, quia sic quasi ex voto tenerentur Corinthii. Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit. Quasi dicat: Vestrorum quidam voluerant, quidam autem coeperant: nunc vero utrique perficiant. . Dividat quisque quantum habet cum sanctis, quia non plus exigitur quam retinere sibi debet: sic Zachaeus dimidium bonorum suorum dedit pauperibus. Non quin differant in claritate: sed quia omnibus idem, et omnibus erit sufficientia. De manna in signo hujus rei. Plus habent sancti in spe futuri, minus hi qui in tempore divites, et tamen ibi aequabuntur. Ut sicut hic inopiam sanctorum sustentant, ita ibi ab eis sustententur, et divites fient in aeterno bono. Sic qui multum dat dives, et qui parum pauper, si aequa sit utriusque voluntas, aequalem habent mercedem. . Duos fratres Apostolus misit cum Tito, sed eos non nominat, forte enim ignorabant eos Corinthii, nec de ipsis adhuc periculum fecerant. Quoniam autem pecuniarum collectarum multitudo sufficit malis dare suspicionem, securitatem exhibet; propterea, inquit, tales misimus, et non unum solum, sed et duos et tres. Commendat vero eos non ab Evangelio, neque ab electione solum, sed etiam quod probati sint, et propterea electi, ita ut nihil suspicentur. Id est praedicationem gentium cui destinatus sum, et volo. Circa curam sanctorum negligentius agere non vult videri Apostolus, et ideo praemonet ut sollicitudo ejus providentia appareat. Doctrinae et miraculorum, ut dicatur, Bene praedicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli, et sicut sibi praeceptum est. Propter nos conscientia nostra sufficit nobis: propter vos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Duae res sunt, conscientia et fama: conscientia tibi, fama proximo: qui conscientiae fidens negligit famam, crudelis est. Quasi dicat: pro confidentia vestri ivit? et pro Tito et Luca cum quibus ibenter ibat. Vel sive per patres vestros apostolos Ecclesiarum ad gloriam Dei, id est quod ipsi sunt apostoli Ecclesiarum, hoc est gloriae Dei Christi, id est ad gloriam Christi: quia in eis non hominum, sed Christi gloria est. Id est charitatem vestram quam ostendistis aliis et gloriam nostram quam similiter ostendistis esse veram, nunc ostendite, bene istos recipiendo, et hoc in faciem Ecclesiarum, ut alii a vobis accipiant exemplum.
Copyright information for VulgGlossa